VIBERI Plinii

VIBERI Plinii
VIBERI Plinii
l. 3. c. 20. Rhodani fontis accolae: Eosdem apud eundem Iuberos vocari putat Simlerus, in suo de Valesia libello, etsi Gelenius, ut idem ait, pro Iuberis Viberos, ubi de Augusti tropaeo mentio sit, substituerit. Supremam Vallesiae partem tenent, Simler. Vide in voce Vallesia. Observat Munsterus, l. 3. montem Furcam, unde Rhodanus oritur, dictum Coatium, Ursellum et Iuberum: Est etiam mons vicinus, unde Elmius fluv. quem quidam Rhodani fontem faciunt, Iubet nominatus. An a Via dicti, quod apud eos in Italiam via? Quidam enim Viberos; volunt esse Ursarios aut Ursellianos, in pago Uriensi: nec absurdum, inquit Simlerus, eundem popul. ab utraque parte alicuius montis habitare. Sunt Ursarii hi Viberi sub Uriis, sic tamen ut proprium consilium et Ammanum habeant, sed qui ab Uriis confirmari necesse habet: quotiesque causae capitales disceptantur, duo ex Uriorum Senatu consilio illorum interesse solent. Iidem peculiare signum eyn paner habent; Sed quando maius signum das hauptpaner Urii explicant, supprimunt suum Viberi. Vide Ioh. Bapt. Plantinum, Helv. Antiq. et Nov. Simlerum, Descr. Helv. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”